AVES

AVES
AVES
varia apud Hebraeos nomina sortirae sunt. His namque a volatu Avis oph, dicitur et tsippor, quia mane surgit: Rapacis nomen proprium est ait ab involando et viruendo sumptum; ad quod alludit aquilae Graecum vocabulum αἰετός. A Deo e terris, non minus ac bestiae agri, productae sunt Gen. c. 2. v. 19. Et formavit Deus Dominus e terra onmem agri bestiam et omnem avem caelt et c. Quod enim multi volunt, Aves ex aquis emersisse, ex loco Gen. c. 1. v. 20. frustra sunt, ut pater legenti locum: Et dixit Deus, producant aquae reptile animatum, Et volucres volent super terram in facte expansi caelorum. Ad usum multiplicem, humano generi praestaudum. Quaedam enim est Avis, quae comeditur, Levit. c. 17. v. 13. nempe licite: immundarum namque avium esus in Lege prohibebatur, Deut. c. 14. v. 12. in quo numero computat Moses. 1. Rapaces et Carnivoras, ut Aquilam, Ossifragam, Melanaeetum, Accipitrem, Milvum, Milvum, Vulturem, Corvum, 2. Nocturnas, ut Bubonem, Noctuam, Vespertilionem. 3. Lacustres et Riparias, ut Larum, Ardeam, Catarrhactem, Pelecanum, Onocrotalum. 4. Struthiocamelos, qui a terra non extolluntur. Et 5. Upupam, quae in sepulchris et stercore iugiter manet. At mundae, puta Gallinae, Columbae, Turtures, Passeres, Coturnices, non in cibis modo, sed et in scrificiis conceslae, Gen. c. 8. v. 20. ingluvie tamen et ventriculô prius ablatis, ut oblatio esset purior, Levit. c. 1. v. 14. 16. etc. Sed et ad lusum et oblectationem exquiruntur Aves, pueris maxime et puellis, ut infra dicemus. At non tam usus, quam abusus est Avium turpissimus, ex superstitione invectus, tota Augurum disciplina, qui belli, nuptiarum, itinerum similiumque eventus praesagiebant, tum ex Oseinum cantu, tum ex Praepetunt volatu, tum ex Pullorum pastu: ac sinistras quidem putârunt prosperas, ut scaevum omen, bonum, teste Varrone de L. L. l. 6. Contra aves, quae impedimentum obicerent, Festô teste, vocatae Arculae, Remores, Inhibrae, vel Enebrae, imo et Volsgrae, Cliviae ac Alterae: ab Arcendo, remorando et inhibendo; Item a vellendo se, difficultate item, ac quod priori auspicio, quod felix visum, vitium facerent. hatum disciplinam, tum Auspiciorum, ab avibus speciendis; tum Auguriorum, ab avium garritu dixêre, de quibus vide suô locô. Ac vulgo quidem existimatum fuit, Aves mentem Deorum tantô nobis melius scire, quantô eslent Superis propiores. Hinc Ovid. Fastor. l. 1. v. 447.
---- ---- Nam Dîs, ut proxima quaeque
Nunc pennâ veros, nunc datis ore sonos.
Alii Avibus id a natura fuisle inditum, ut futura praenoscant, credebant: quomodo Augur Amphiaraus apud Stat. Theb. l. 3. v. 482.
---- ---- Mirum unde, sed olim
Hic honor alitibus: Superae seu conditor aulae
Sic dedit, efsusum chaos in neva seinina texens:
Seu quia mutatae nostraque ab origine versis
Corporibus subiêre Notos, seu purior axis
Amotumque nfas, et rarum insistere terris
Vera docent.
Sed prudentiores aliter, vide Amm. Marcellin. l. 21. ubi non voluerium arbicriô, futura nescientium, auguria auspiciaque colligi, verum volatus earum a Deo dirigi docet: quo faciunt haec Ovidii, Fastor. l. 6. v. 765.
Sint tibi Flaminius, Thrasymenaque littora testes,
Per valucres aequum multa monere Deum.
Vide quoque Ciceronem apud Tullium de Divin. l. 2. et Ammianum l. 21. etc. Vossius vero iudicat verosimilius, Spiritum malum istas alites direxisle, ut hominum animos in superstitione retineret. Vide Aug. Niphum de auguriis, Alex. Neapol. Genial. dier. l. 5. c. 13. et ad eum Tiraquelli Notas, Peucerum de Divinat. Georg. Raguseium itidem de Divinat. l. 2. Ep. 9. alios. Interim utcumque de felici vel infelici eventu eorum, quae in natura non habent fundamentum, Auguralis ars vana sit: magnus tamen ex Avibus, in omni vita civili, praesagiorum usus est, quando ea ratione nituntur naturali. Ut cum Agricolae, Nautae, Medici, praevident imminentem tempestatem, et pro ea componunt, quae animô agitabant; de quo vide Aratum in Prognost. Maronem Georgic. l. 1. eorumque Interpretes, Aelian. de Animalib. l. 7. c. 7. ubi serenitatis et tempestatis signa tradit ex gruibus, ardea, noctua, corvo, cornice, graculo, monedula, anate, mergo, rubecula, gallo gallinacco, aliis. Utrum vero ex galli cantu cognoscere sit horas nocturnas, dicemus infra. Nuncillud potius addemus, quatuor Avium inter alias adventu, quatuor anni horas sive tempora cognosci. Quam rem sic Alciatus expressit Emblem. 100.
Advenisse Hiemen Fringilla renuntiat ales,
Ad nos vere novô garrula Hirundo redit.
Indicat Aestatem sese expeclare Cucullus,
Autumnô est tantum cernere Ficedulas.
Porro non exiguum ab Avibus usum ad viatores nocturnos redundare, modo quaedam reperiantur, quarum plumae in tenebris praeluceant viam, indicat Plin. l. 10. c. 47. In Hercynio Germaniae saltu inusitata genera alitum degere accepimus, quarum plumae, ignium modô colluceant noctibus. Sed fusius rem deduxit Solin. c. 23. quem vide. Hercyniam hanc avem Albertus M. ab luce ea Lucidiam appellat. Norimbergenses vocant Behemle, quasi dieas avem Bohemicam, nempe quia e Bohemia quotannis finitimas in regiones volet. Sed et operam in Epistolis perferendis homini Aves praestant. Hinc de tinnunculis Plin. l. 10. c. 37> Quin et internuntiae in rebus magnis fuêre, epistolas annexas eorum pedibus, obsidione Mutinensi, in castra Consulum Decimô Brutô mittente. Quid vallum et vigil obsidio, atque etiam retia amme praetenta, profuêre Antonio, per caelum eunte nuntiô? Eundem in usum, cornicem adhibuit Aegyptius Rex Marres, apud Aelian. de Animal. l. 6. c. 7. columbam Barbari, Christianis Tyrum obsidentibus, apud Paul. Aemilium de Francor. Gestis l. 5. et Petr. Iustinian. Histor. Ven. 1. 2. Etiam Veneres nostrae ac Iunones, verba sunt Vossii, aliquid Avibus debent, propter margaritas, quibus sic colla burachiaque ornant: margaritae enim poliuntur columbis praebitae, ac brevi illis tempore relictae, ut Cardanus refert Rer. Var. l. 7. c. 34. Adolescentuli quoque se oblectant aviculis, ut Reguli ille fillus indulgentissime a Parentibus habitus, de quo Plin. Iun. l. 4. Ep. 2. Imo et primam aetatem hisce lusitare sicque se oblectare consuevisse, ostendit Plautus Capt. Act. 5. sc. 4. v. 5.
---- Quasi patriciis pueris, qut monedulae,
Aut anates, aut coturnices dantur, qut cum lusitent, etc.
Quo respiciens divinus Vates de crocodilo dicit, Iobi c. 40. v. 24. An lndes eô tamquam passere, alligabis eum puellis tuis? Nempe ut eô sese oblectent, quando si passerculus eslet ad manum. Quale illud Catullianum, Epigr. 2. v. 1.
Passer deliciae meae puellae,
Quicum ludere, etc.
Vide quoque infra Galbea. Sed et in aucupiis earum usus, unde πέρδιξ ςθηρδιὴς, perdix venator, apud , apud Sirachidem Ecclesiast. c. 11. v. 31. et Aristotelem Histor. l. 9. c. 8. Ut de accipitre, aliisque nil dicam. Vide suô locô. Adde, Avium plumas in vestium usum olim hodieque texi consuevisse, ut dicetur infra, ubi de Pluma et Plumandi arte. Nec omittendum, quod de Avium φιλανθρωπίᾳ legimus. Amore enim complexi, olor puerum Argivum Olenum et glaucen, Prolemaei citharistriam, apud Plin. l. 10. c. 22. Anser, Lacydem, novae Academiae Principem, Arcesilai succeslorem, apud Athenaeum l. 13. Gallus gallinaceus Secundum, Bithynici Regis pincernam, Ibid. Pavo, in Leucadia, Virginem, apud Cael. Rhodiginum Lect. Antiqu. l. 13. c. 12. et l. 16. c. 23. etc. Imo, eorum in plurimis Magistrae fuêre, qua de re alibi etc. Plura de Avibus vide apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 1. c. 3. et Part. poster. totâ, ut et apud Gerh. Ioh. Vossium Idolol. l. 3. c. 76. et seqq. cap. inprimis ultimo, ubi de earum apud varias Gentes cultu agens, ciconias a Theslalis; ibin ab Aegyptiis, corvos a Coptitis; aquilam a Thebanis; accipitrem a Tentyritis, alias ab aliis; imo vespertilionem ab Indis Mexicanis, divinis ceremoniis mactatum esle ostendit. Ut de Avium receptaculis aliquid addam: apud Romanos, cohorte coercebantur gallinae villaticae, rusticae, Africanae, galli et capi, quorum curatorem Gallinarium recensuit Varro de R. R. l. 3. c. 9. unde Martialis pullos gallinaceos cortis aves appellat l. 13. Epigr. 45. Aviaria vero cohibebant turdos, pavones, columbas, turtures, luscinias, merulas, anseres, anates, phasianos; quorum omnium custos Aviartus dicebatur: singulorum Curatores ac Custodes. Qui autem in marmore legitur Aviarius Altiliarius: Ita enim habet Inscr.
D. M. OLOPLUTIO.
SUCCESSO. PRISCUS.
L. VARI. AMBIBOLI
AVIARIUS. ALTILI
ARIUS etc.
ab Horatio l. 2. Satyr. 3. v. 229. Fartor vocatur, cuius officium erat, aves opimare et obesare in gratiam lautarum epularum. Romae itidem,
ANTIGONUS. DRUSI. CAES.
AVIUM. FARTOR.
PRIMILLA. FECIT.
CONIUGI. B. M.
Unde occasionem arripuit, apud Prudentium, Romanus Mattyr, deridendi Praefectum Asclepiadem, Peristeph. 14. v. 146.
Quum Consulatum initis, ut vernae solent,
Pudet fateri, farre pullos pascitis, etc.
Vide Laur. Pignorium Comm. de Servis, et hîc passim, infra quoque ubi de derivatis et compositis ex Graeco Ο῎ρνις.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Aves — Saltar a navegación, búsqueda «Ave» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Ave (desambiguación). «Pájaro» redirige aquí. Para otras acepciones, véase Pájaro (desambiguación) …   Wikipedia Español

  • Aves — (lat. „Vögel“) steht für die wissenschaftliche Bezeichnung der Vögel eine Gemeinde in Portugal, siehe Vila das Aves eine zu Venezuela gehörende Insel, siehe Aves (Insel) eine zu Venezuela gehörende Inselgruppe, siehe Las Aves ein deutsches… …   Deutsch Wikipedia

  • aves — aves; aves·tan; aves·tic; …   English syllables

  • Aves — A ves, n. pl. [L., pl. of avis bird.] (Zo[ o]l.) The class of Vertebrata that includes the birds. [1913 Webster] Note: Aves, or birds, have a complete double circulation, oviparous, reproduction, front limbs peculiarly modified as wings; and they …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Aves [1] — Aves (lat.), Vögel; bes. die zu den Augurien gebrauchten, s.u. Augurium …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aves [2] — Aves (Vogelinsel), niederländische Insel, zu den Antillen gehörig, in der Nähe der Insel Curassao (s.d.), wenig bevölkert …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Aves — (Vogelinsel), 1) kleine, unbewohnte Koralleninsel im Karibischen Meer, westlich von Guadeloupe; 2) Gruppe kleiner venezuelanischer Küsteninseln, östlich von Bonaire, mit Guanolagern …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • avés — (del lat. «ad vix»; ant.) adv. Difícilmente …   Enciclopedia Universal

  • Aves —   [lateinisch] Plural, die Vögel …   Universal-Lexikon

  • Aves — ā .vēz n pl a class of Vertebrata that includes all fossil and recent birds …   Medical dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”